Thesauros Edebiyat Hitabet De provinciis consularibus

De provinciis consularibus

De provinciis consularibus Cicero, Marcus Tullius
41 consul ille egit eas res quarum me participem esse voluit; quibus ego si minus adsentiebar, tamen illius mihi iudicium gratum esse debebat. me ille ut quinqueviratum acciperem rogavit; me in tribus sibi coniunctissimis consularibus esse voluit; mihi legationem quam vellem, quanto cum honore vellem, detulit. quae ego omnia non ingrato animo, sed obstinatione quadam sententiae repudiavi. quam sapienter, non disputo; multis enim non probabo; constanter quidem et fortiter certe, qui cum me firmissimis opibus contra scelus inimicorum munire et popularis impetus populari praesidio propulsare possem, quamvis excipere fortunam, subire vim atque iniuriam malui quam aut a vestris sanctissimis mentibus dissidere aut de meo statu declinare. sed non is solum gratus debet esse qui accepit beneficium, verum etiam is cui potestas accipiendiaccipiundi Klotz fuit. ego illa ornamenta quibus ille me ornabat decere me et convenire iis rebus quas gesseram non putabam; illum quidem amico animo me habere eodem loco quo principem civiumcivem Naugerius, suum generum, sentiebam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi