36
nam illae sententiae virorum clarissimorum minime probandae sunt, quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum Syria, alter citeriorem. qui ulteriorem, omnia illa de quibus disserui paulo ante perturbat; simul ostendit eam se tenerese tenere Madv.: sentire P rell. praeter HGEbϚ (se scire): se tueri Kays.: se sancire Halm: se sciscere Harl. 2681: se servare Weber legem quamquam om. P1 esse legem neget, et, quae pars provinciae sit cui non possit intercedi, hanchanc HGEbϚ: an P rell: eam Baiter se avellere, quae defensorem habeat, non tangere; simul et illud facit, ut, quod illi a populo datum sit, id non violet, quod senatus dederit, id senator properet auferre. alter belli Gallici rationem habethabet et Pluygers, fungitur officio boni senatoris, legem quam non putat, eam quoque servat; praefinit enim successori diem. quamquamQuamquam scripsi: quae P2 rell. (om. P1 nulla indic. lacunae): Quo ut Manut. ita bk: Atqui Lamb. mihi nihil videtur alieniusalienius Madv.: minus codd. (§ 19) (minus... dissidere quam Hbk) a dignitate disciplinaque maiorum quam ut, qui consul Kalendis Ianuariis habere provinciam debet, is ut eam desponsam non decretam habere videatur.