Thesauros Edebiyat Hitabet De provinciis consularibus

De provinciis consularibus

De provinciis consularibus Cicero, Marcus Tullius
32 bellum Gallicum, patres conscripti, C. Caesare imperatore gestum est, antea tantum modo repulsum. semper illas nationes nostri imperatores refutandas potius bello quamquam lasputaverunt P1 lacessendas putaverunt. ipse ille C. Marius, cuius divina atque eximia virtus magnis populi Romani luctibus funeribusque subvenit, influentis in Italiam Gallorum maximas copias repressit, non ipse ad eorum urbis sedisque penetravit. modo ille meorum laborum periculorum consiliorum socius, C. Pomptinus, fortissimus vir, ortum repente bellum Allobrogum atque hac scelerata coniuratione excitatum proeliis fregit eosque domuit qui lacessierant, et ea victoria contentus re publica metu liberata quievit. C. CaesarisC. ante Caesaris om. PBΣ longe aliam video fuisse rationem; non enim sibi solum cum iis quos iam armatos contra populum Romanum videbat bellandum esse duxit, sed totam Galliam in nostram dicionem esse redigendam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi