Thesauros Edebiyat Hitabet De provinciis consularibus

De provinciis consularibus

De provinciis consularibus Cicero, Marcus Tullius
23 ardeo, mihi credite, patres conscripti,—id quod vosmet de me existimatis et facitis ipsi,—incredibili quodam amore patriae, qui me amor et subvenire olim impendentibus periculis maximis cum dimicatione capitis et rursum, cum omnia tela undique esse intenta in patriam viderem, subire coegit atque excipere unum pro universis. hic me meus in rem publicam animus pristinus ac perennis cum C. Caesare reducit, reconciliat, restituit in gratiam.
24 quod volent denique homines existiment: nemini ego possum esse bene merenti de re publica non amicus. etenim si iis qui haec omnia flamma ac ferro delere voluerunt non inimicitias solum sed etiam bellum indixi atque intuli, cum partim mihi illorum familiaresfamiliares essent coni. Halm, partim etiam me defendente capitis iudiciis essent liberati, cur eadem res publica quae me in amicos inflammare potuit inimicis placare non possit? quod mihi odium cum P. Clodio fuit, nisi quod perniciosum patriae civem fore putabamreputabam Kraffert qui turpissima libidine incensus duas res sanctissimas, religionem et pudicitiam, uno scelere violasset? num est igitur dubium ex iis rebus quas is egit agitque cotidie quin ego in illo oppugnando rei publicae plus quam otio meo, non nulli in eodem defendendo suo plus otio quam communi prospexerint?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi