21
atque ut vetera, quae sunt innumerabilia, mittam, tuus pater, Philippe, nonne uno tempore cum suis inimicissimis in gratiam rediit? quibus eum omnibusomnibus ante suis inimicissimis transp. Gneisse eadem res publica reconciliavit quae alienaratalienaverat Zielinski.
22
multa praetereo, quod intueor coram haec lumina atque ornamenta rei publicae, P. Servilium et M. Lucullum. Vtinam etiam L. Lucullus illic adsideretillic adsideret Madv.: ille desiderat (-et G2) codd. pler.: ille viveret c Angelius: ille desineret Hbk! quae fuerunt inimicitiae in civitate graviores quam Lucullorum atque Servili? quas in viris fortissimis non solum exstinxit rei publicae utilitasrei pub. utilitas coni. Baiter: res publica E: rei pub. P rell. dignitasque ipsorum, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit. quid? Q. Metellus Nepos nonne consul in templo Iovis optimi maximi, permotus cum auctoritate vestra tum illiusilla Pluygers P. Servili incredibili gravitate dicendi, absens mecum summo suo beneficio rediit in gratiam? an ego possum huic esse inimicus cuius litteris fama nuntiis celebrantur aures cotidie meae novis nominibus gentium nationum locorum?