1
si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudiciorum consuetudinisqueconsuetudinisque ςB: consuetudinis cett. nostrae, miretur profecto quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod quod quia ςB diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus arguatur arguatur accusatus ςB ut eo neglecto civitas stare non possit. idem cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque civibus qui armati senatum obsederint, magistratibusmagistratibus ςBπδ : om. P vim attulerint, rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod versetur in iudicio requirat; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in iudicium vocari, sed adulescentemadulescentem nobilem ςB inlustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et vocet et vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini ipsiusAtratini ipsius scripsi: Atratini illius BPπδ : illius Muretus pietatem non reprehendat, libidinem muliebremlibidinem muliebrem ςB: muliebrem Jibidinem cett. comprimendam putet, vos laboriosos existimet quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse.