Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Caelio

Pro M. Caelio

Pro M. Caelio Cicero, Marcus Tullius
73 cum autem paulum iam roboris accessisset aetati, in Africam profectus est Q.Quinto Pompeio pro consule contubernalis, castissimo hominihomini AςB: viro cett. atque omnis offici diligentissimo; in qua provincia cum res eranterat Aς et possessiones paternae, tum etiam usus quidam provincialis non sine causa a maioribus huic aetati tributus. decessit decessit Aς : discessit Pπδ illinc Pompei iudicio probatissimus, ut ipsius testimonio cognoscetis. voluit vetere instituto etet ς: om. cott. eorum adulescentium exemplo qui post in civitate summi viri et viri et viri et clarissimi viri et ς clarissimi cives exstiterunt industriam suam a populo Romano ex aliqua inlustri accusatione cognosci.
74 vellem alio potius eum cupiditas gloriae detulisset; sed abiit huius tempus querelaesedaret huius temporis querellam ς . accusavit C.Gaium C. om. ςB Antonium, conlegam meum, cui misero praeclari in rem publicam benefici memoria nihil profuit, nocuit opinio malefici cogitati. postea nemini umquamumquam A: om. Pπδ concessit aequalium plus ut in foro, plus utut ut om. A in negotiis versaretur causisque amicorum, plus ut valeret inter suos gratia. quae nisi vigilantes homines, nisi sobrii, nisi industrii consequi non possunt, omnia labore et diligentia est consecutus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi