67
praegestit animus iam videre, primumprim. (sic) iam videre ς B lautos iuvenes mulieris beatae ac nobilis familiaris, deinde fortis viros ab imperatrice in insidiis atque in atque in atque ς praesidio balnearum conlocatoscollocatos T: locatos Pπδ . ex quibus requiram quem ad modumquem ad modum T: quonam modo Pπδ latuerint aut ubi, alveusne ille an equus Troianus fuerit qui tot invictos viros muliebre bellum gerentis tulerit ac texerit. illud vero respondere cogam, cur tot viri ac tales hunc et unum et tam imbecillum quemquem ς: quam cett. videtis non aut stantem comprehenderint aut fugientem consecuti sint; qui se numquam profecto, si in istum locum processerint, explicabunt. quam volentquam volent Pπδ : quam volunt ς: quamvis T in conviviis faceti, dicaces, non numquam etiam ad vinum diserti sint, alia fori vis est, alia triclini, alia subselliorum ratio, alia lectorum; non idem iudicum comissatorumque conspectus; lux denique longe alia est solis, aliasolis alia Bb2ψ : solis ac T: solis et Pπb1 (cf. Fortunatian. Rhet. M. p. 124 aliud fori lumen est, aliud lychnorum) lychnorum. quam ob rem excutiemus omnis istorum delicias, omnis ineptias, si prodierint. sed me audiant, navent aliam operam, aliam ineant gratiam, in aliis se rebus ostententostendent (-ant ς) T1ς , vigeant apud istam mulierem venustate, dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deserviant; capiti vero innocentis fortunisque parcant.