Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Caelio

Pro M. Caelio

Pro M. Caelio Cicero, Marcus Tullius
51 sed quoniam emersisse iam e vadise vadis ς, ed. R: evades P1: evadens P2π: e vado b2ψ2 et scopulos praetervecta videtur esseesse ς B: om. P πδ oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus ostenditur. duo sunt enim crimina una in muliere summorum facinorum, auri quod sumptum a Clodia dicitur, et veneni quod eiusdem Clodiae necandae causa parasse Caelium criminantur. aurum sumpsit, ut dicitis, quod L.L. P2πδ: om. ς P1 Luccei servis daret, per quos Alexandrinus Dio qui tum apud Lucceium habitabat necaretur. Magnum crimen vel in legatis insidiandisinsidiandis ς B: insidiantes (-is gh) P πδ vel in servis ad hospitem domini necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum audaciae!

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi