Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Caelio

Pro M. Caelio

Pro M. Caelio Cicero, Marcus Tullius
50 obliviscor iam iniurias tuastuas ς, Arusian. (s. v. obliviscor), Servius ad Aen. ii. 148: om. P πδ , Clodia, depono memoriam doloris mei; quae abs te crudeliter in meos me absente facta sunt neglego; ne sint haec in te dicta quae dixi. sed ex te ipsa requiro, quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis te ipsam dicunt se habere. si quae mulier sit eius modi qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, vita institutoque meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse videatur? ea si tu non es, sicut ego malo, quid est quod obiciant Caelio? sin eam te volunt esse, quid est cur nos crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus? qua re nobis da viam rationemque defensionis. aut enimaut enim ς: nam aut P πδ pudor tuus defendet nihil a M.Marco Caelio petulantius esse factumesse factum P πδ: factum esse ς , aut impudentia et huic et ceteris magnam ad seet ceteris magnam ad se ς: om. P πδ defendendum facultatem dabit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi