43
ac multi quidemquidem ς: om. P πδ et nostra et patrum maiorumque memoria, iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt quorum, cum adulescentiae cupiditates defervissent deferv. deferuu- P1: deseru- ς , eximiae virtutes firmata iam aetate exstiterunt. ex quibus neminem mihi libetlibet ς, Madvig: liquet P: necesse est πδ nominare; vosmet vobiscum recordamini. nolo enim cuiusquam fortis atque inlustris viri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. quod si facere vellem, multi a me summi atque ornatissimi viri praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia, partim profusaprofluxa ς luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus, libidines nominarentur, quae multis postea virtutibus obtectaobiecta ς adulescentiae qui vellet excusatione defenderet.
44
at vero in M.Marco Caelio — dicam enim iam iam hoc ς confidentius de studiis eius honestis, quoniamquoniam ς, Muretus: quondam P πδ audeo quaedam fretus vestra sapientia libere confiteri — nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum lustrorum stuprorum ς libido. quod quidem vitium ventris et gurgitisgutturis ed. R non modo non minuit aetas hominibus sed etiam auget. amores autem et deliciaedeliciae ς: hae deliciae P πδ quae vocantur, quae firmiorefirmo ingenio ς animo praeditis diutius molestae non solent esse — mature enim et celeriter deflorescunt — numquam hunc occupatum impeditumveimpeditumve scripsi: ne impeditum que ς: impeditumque P πδ tenuerunt.