Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Caelio

Pro M. Caelio

Pro M. Caelio Cicero, Marcus Tullius
25 animadverti enim, iudices, audiri a vobis meum familiarem, L.Lucium Herennium, perattente. in quo etsi magna ex parte ingenio eius et dicendi genere quodam tenebamini, tamen non numquam verebar ne illa subtiliter adsubtilis et ad B criminandum inducta oratio ad animos vestros sensim ac leniter accederetad animos accederet] animos accenderet h . dixit enim multa de luxurie, multa de libidine, multa de vitiis iuventutis, multa de moribus et, quiet qui ς g2: ut qui cett. in reliqua vita mitis esset et in hac suavitate humanitatis qua prope iam delectantur omnes versari periucunde soleret, fuit in hac causa pertristis quidamquidam om. ς patruus, censor, magister; obiurgavit M.Marcum Caelium, sicut neminem umquam parens; multa de incontinentia intemperantiaque disseruit. quid quaeritis, iudices? ignoscebam vobis attente audientibus, propterea quod egomet tam triste illud, tamillud tam ς: illud et tam P πδ asperum genus orationis horrebam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi