Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Caelio

Pro M. Caelio

Pro M. Caelio Cicero, Marcus Tullius
19 quam ob rem illa quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia, iudices, non pertimesco. aiebant aiebant || aiebant (-i- m. 2 in ras.) P: iaciebant ς enim fore testem senatorem qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam continuo queri maluerit. si mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram denique ex quo istequo iste b2ψ : quote P1eg: quoto P2bh: quo g2 fonte senator emanet. nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus arcessitusarcessitus ς: accersitus cett. et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum senatorem esse solumesse solum ς: solum esse Pπδ qui vobis gratificari vellet inventum.
19 de teste FufioDE TESTE FVFIO ς, om. Pπδ (cf. Mur. 57).

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi