Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Caelio

Pro M. Caelio

Pro M. Caelio Cicero, Marcus Tullius
15 itaque a maledictis impudicitiaeimpudicitiae ς, Garatoni ex Quintil. iv. 2. 27: pudicitiae Pπδ ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsaoratio delapsa est ς . posuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiampropter amicitiam hunc ς Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio. qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? nimium multa de re minime dubia loquor; hoc tamentamen Pπδ : tantum Lambinus dico. non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi