Thesauros Edebiyat Hitabet In P. Vatinium testem interrogatio

In P. Vatinium testem interrogatio

In P. Vatinium testem interrogatio Cicero, Marcus Tullius
1 si tantumSi tant. PBΣ: si tua tant. HϚ (cf. tua indignitas § 11). Si tantum modo tua Halm, haud prob. modo, Vatini, quid indignitas postularet spectareCf. Sest. § 60 ignari quid gravitas ... valeret, Cl. Qu. iv. 173 4 voluissem, fecissem id quod his vehementer placebat, ut te, cuius testimonium propter turpitudinem vitae sordisque domesticas nullius momenti putaretur, tacitus dimitterem; nemo enim horum aut ita te refutandum ut gravem adversarium aut itaita HGk: om. PB, fort. recle rogandum ut religiosum testem arbitrabatur. sed fui paulo anteante PBΣ: in te HbϚ: ante in te Lamb. intemperantiorintemperatior PBΣG fortasse quam debui; odio enim tui, in quo etsi omnis propter tuum in me scelus superare debeo, tamen ab omnibus paene vincor, sic sum incitatus ut, cum te non minus contemnerem quam odissem, tamen vexatum potius quam despectum vellem dimittere.
2 qua re ne tibi hunc honorem a me haberi forte mirere, quod interrogem quem nemo congressu, nemo aditu, nemo suffragio, nemo civitate, nemo luce dignum putet, nulla me causa impulisset nisi ut ferocitatem istam tuam comprimerem et audaciam frangerem et loquacitatem paucis meis interrogationibus inretitam retardarem. etenim debuisti, Vatini, etiam si falso venisses in suspicionem P. Sestio, tamen mihi ignoscere, si in tanto hominis de me optime meriti periculo et tempori eius et voluntati parere voluissem.
1 / 33 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi