Thesauros Edebiyat Hitabet In P. Vatinium testem interrogatio

In P. Vatinium testem interrogatio

In P. Vatinium testem interrogatio Cicero, Marcus Tullius
38 ac si haec omnia contemnis ac despicis, quod ita tibi persuaseris, ut palam dictitas, te dis hominibusque invitis amore in te incredibili quodam C. Caesaris omnia quae velis consecuturum, ecquid audieris, ecquisnam tibi dixerit C. Caesarem nupernuper om. Schol. Aquileiae, cum de quibusdam esset mentio facta, dixissese post dixisse add. Baiter C. Alfium praeteritum permoleste tulisse, quod in homine summam fidem probitatemque cognosset, graviterque etiam se ferre praetorem aliquem esse factum qui a suis rationibus dissensisset; tum quaesisse quendam, de Vatinio quem ad modum ferret; illumillum Schol.: ipsum (ipse) codd. respondisse Vatinium in tribunatu gratis nihil fecisse; qui omnia in pecunia posuisset honore animo aequo carere debere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi