4
nimium es vehemens feroxque natura: non putas fas esse verbum ex ore exire cuiusquam quod non iucundum et honorificum ad auris tuas accidataccidat Pantagathus (Sest. § 107): accidit PB: accedat Gk: accedit H. venisti iratus omnibus; quod ego, simul ac te aspexi, prius quam loqui coepisti, cum ante Gellius, nutricula seditiosorum omnium, testimonium diceret, sensi atque providi. repente enim te tamquam serpens e latibulis oculis eminentibus, inflato collo, tumidis cervicibus intulisti, ut mihi renovatus ille tuus in toto pr. P, corr. in te P1, et ita BΣG.In P est magna lacuna in qua quadraginta fere huius textus lineae omissae sunt: rell. nullum defectus habent indicium