Thesauros Edebiyat Hitabet In P. Vatinium testem interrogatio

In P. Vatinium testem interrogatio

In P. Vatinium testem interrogatio Cicero, Marcus Tullius
33 quaero etiam illud ex te, quod privatus admisisti, in quo certe iam tibi dicere non licebit cum clarissimis viris causamcum clarissimis viris causam P2BΣG (§ 13): cum clarissimi viri causam P1: cum clarissimi viri causa Madv. fort. recte tuam esse coniunctam, postulatusne sis lege Licinia et Iunia? edixeritne C. Memmius praetor ex ea lege ut adesses die tricensimotricensimo P1: tricesimo rell.? cum is dies venisset, fecerisne quod in hac re publica non modo factum antea numquam est, sedest sed PBΣG: sed Garatoni, Madv. in omni memoria estmemoria est Lamb.: mem. sit (ex memoriast) codd. omnino inauditum? appellarisne tribunos plebis ne causam diceres—levius dixi; quamquam id ipsum esset et novum et non ferendum—sed appellarisne nominatim pestem illius anni, furiam patriae, tempestatem rei publicae, ClodiumClodium secl. Bake. qui tamen cum iure, cum more, cum potestate iudicium impedire non posset, rediit ad illam vim et furorem suum, ducemque se militibus tuis praebuit. in quo ne quid a mea me s. l. P2 dictum in te potius putes quam abs te esse quaesitum, nullum onus imponam mihi testimoni: quae mihitest. quae mihi s. l. P2 brevi tempore ex eodem isto loco video esse dicenda servabo, teque non arguam, sed, ut in ceteris rebus feci, rogabo.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi