Thesauros Edebiyat Hitabet In P. Vatinium testem interrogatio

In P. Vatinium testem interrogatio

In P. Vatinium testem interrogatio Cicero, Marcus Tullius
25 L. Domitium, cuius dignitas et splendor praestringebatpraestr. GEs: perstr. PBΣH rell., credo, oculos VatiniVatini codd. (§§ 15, 19): secl. Ernest., Madv.: Vettii coni. Halm: oculos tuos, Vatini coni. Jordan,—quem tutu tum Lamb. propter commune odium in bonos oderas, in posterum autem, propter omnium spem quae de illo est atque erat, ante aliquanto timebas, L. Lentulum, hunc iudicem nostrum, flaminem Martialem, quod erat eo tempore Gabini tui competitor, eiusdem Vetti indicio opprimere voluisti: qui si tum illam labem pestemque vicisset, quod ei tuo scelere non licuit, res publica victa non esset. huius etiam filium eodem indicio et crimine ad patris interitum adgregare voluisti: L. Paulum, qui tum quaestor Macedoniam obtinebat, quem civem, quem virum! qui duoduo PG: duos Schol. BΣ rell. nefarios patriae proditores, domesticos hostisdomest. hostis om. Schol., legibus exterminarat, hominem ad conservandam rem publicam natum, in idem Vetti indicium atque in eundem hunc numerum congregasti.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi