Thesauros Edebiyat Hitabet In P. Vatinium testem interrogatio

In P. Vatinium testem interrogatio

In P. Vatinium testem interrogatio Cicero, Marcus Tullius
13 factus es tribunus plebis—quid enim te de Hispaniensibus flagitiis tuis sordidissimisque furtis interrogem? quaero abs te primum universe quod genus improbitatis et sceleris in eo magistratu praetermiseris? ac tibi iamiam ante Koch inde praescribo ne tuas sordis cum clarissimorum virorum splendore permisceas. ego te quaecumque rogabo de te ipso rogabo, neque te ex amplissimi viri dignitate, sed ex tuis tenebris extraham; omniaque mea tela sic in te conicientur ut nemo per tuum latus, quod soles dicere, saucietur; in tuis pulmonibus ac visceribus haerebunt.
14 et quoniam omnium rerum magnarum ab dis immortalibus principia ducuntur, volo ut mihi respondeas tu, qui te PythagoreumPythagoreum Schol.: Pythagoricum P rell. soles dicere et hominis doctissimi nomen tuis immanibus et barbaris moribus praetendere, quae te tanta pravitas mentis tenuerit, qui tantus furor ut, cum inaudita ac nefaria sacra susceperissusceperis BΣG: succeperis P, cum inferorum animas elicere, cum puerorum extis deos manis mactare soleas, auspicia quibus haec urbs condita est, quibus omnis res publica atque imperium tenetur, contempseris, initioque tribunatus tui senatui denuntiaris tuis actionibus augurum responsa atque eius conlegi adrogantiam impedimento non futura?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi