103
sed tamen haec via ac ratioac ratio Orelli: hec (sed h est in ras.) ratio P: haec ratio B rell. rei publicae capessendae olim erat magis pertimescenda, cum multis in rebus multitudinis studium autaut Jacob: ad codd.: ac Lamb. populi commodum ab utilitate rei publicae discrepabat. tabellaria lex ab L. Cassio ferebatur: populus libertatem agi putabat suam; dissentiebant principes et in salute optimatium temeritatem multitudinis et tabellae licentiam pertimescebant. agrariam Ti. Gracchus legem ferebat: grata erat populo; fortunae constitui tenuiorum videbantur; nitebanturnitebantur om. PBΣ et] ei PBΣ (item l. 26). Cf. Vat. § 7 contra optimates, quod et discordiam excitari videbant etet ante spoliari (l. 23) transp. C. Fr. Hermann, cum locupletes possessionibus diuturnis moverentur, spoliari rem publicam propugnatoribus arbitrabantur. frumentariam legem C. Gracchus ferebat: iucunda res plebei, victus enim suppeditabatur large sine labore; repugnabant boni, quod et ab industria plebem ad desidiam avocari putabant et aerarium exhauriri videbantvidebant Momms.: videbantur P1G1: videbatur P2 rell., Zielinski.