98
quid est igitur propositum his rei publicae gubernatoribus quod intueri et quo cursum suum derigerederigere P: dirigere B rell. debeant? id quod est praestantissimum maximeque optabile omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium. hoc qui volunt, omnes optimates, qui efficiunt, summi viri et conservatores civitatis putantur; neque enim rerum gerendarum dignitate homines ecferriecferri P1G (efferri Hk): et ferri P2BΣ ita convenit ut otio nonnon om. PBGH prospiciant, neque ullum amplexari otium quod abhorreat a dignitate.
98
huius autem otiosae dignitatis haec fundamenta sunt, haec membra, quae tuenda principibus et vel capitis periculo defendenda sunt: religiones, auspicia, potestates magistratuum, senatus auctoritas, leges, mos maiorum, iudicia, iuris dictio, fides, provinciae, socii, imperi laus, res militaris, aerarium.