94
alterum Thracibus ac Dardanis primum pacem maxima pecunia vendidisse, deinde, ut illi pecuniam conficere possent, vexandam iis Macedoniam et spoliandam tradidisse, eundemque bona creditorum, civium Romanorum, cum debitoribus Graecis divisisse, cogere pecunias maximas a Dyrrachinis, spoliare Thessalos, certam Achaeis in annos singulos pecuniam imperavisse neque tamen ullo in publico aut religioso loco signum aut tabulam aut ornamentum reliquisse; illosillos Halm: hos codd.: eos Wesenb. (socios pro hos sic Paul) sic inludere quibus omne supplicium atque omnis iure optimo poena debetur, reos esse hos duos quos videtis. omitto iam Numerium, Serranum, Aelium, quisquilias seditionis Clodianae; sed tamen hi quoque etiam nunc volitant, ut videtis, nec, dum vos de vobis aliquid timebitis, illi umquam de se pertimescentpertimescent Naugerius (2):- escunt codd..