Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
85 captum erat forum anno superioreanno sup. secl. Koch, aede Castoris tamquam arce aliquaaliquando Schlenger (Liv. iii. 15. 5) a fugitivis occupata: silebatur. omnia hominum cum egestate tum audacia perditorum clamore, concursu, vi, manu gerebantur: perferebatis. magistratus templistemplis templo Pluygers pellebantur, alii omnino aditu ac foro prohibebantur: nemo resistebat. gladiatores ex praetoris comitatu comprensiconprensi PG: comprehensi B edd., in senatum introducti, confessi, in vincla coniecti a Milone, emissi a Serrano: mentio nulla. forum corporibus civium Romanorum constratum caede nocturna: non modo nulla nova quaestio, sed etiam vetera iudicia sublata. tribunum plebis plus viginti vulneribus acceptis iacentem moribundumque vidistis: alterius tribuni plebis divinidivini secl. Momms.: sed cf. cogitaris, Vat. § 19. hominis—dicam enim quod sentio et quod mecum sentiunt omnes—diviniomnes divina ed. R.: omnes divini viri Jacob: omnes boni viri coni. Halm (omnes boni k): omnes honesti viri Maehly, insigniAlterum divini (l. 8) om. k, in parenth. inclusit Hertz, quod sentio... divini, — insigni etc. quadam, inaudita, nova magnitudine animi, gravitate, fide praediti, domus est oppugnata ferro, facibus, exercitu Clodiano.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi