Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
84 homines, inquit, emisti, coegisti, parasti. quid uti faceret? senatum obsideret? civis indemnatos expelleret? bona diriperet? aedis incenderet? tecta disturbaret? templa deorum immortalium inflammaret? tribunos plebis ferro e rostris expelleret? provincias quas vellet quibus vellet venderet? reges appellaret? rerum capitalium condemnatos in liberas civitates per legatos nostros reduceret? principem civitatis ferro obsessum teneret? haec ut efficere posset, quae fieri nisi armis oppressa re publica nullo modo poterant, idcirco, credo, manum sibi P. Sestius et copias comparavit. at nondum erat maturum; nondum res ipsa ad eius modi praesidia viros bonos compellebat. pulsi nos eramus, non omnino ista manu sola, sed tamen non sine ista: vos taciti maerebatismaereba P (in fine versus): maerebamini BΣ.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi