Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
82 atAt s sol.: An rell. vero ipsi illi parricidae, quorum ecfrenatus furor alitur impunitate diuturna, adeo vim facinoris sui perhorruerantperhorruerant P, corr. ex -unt, et ita BΣ ut, si paulo longior opinio mortis Sesti fuisset, Gracchum illum suum transferendi in nos criminis causa occidere cogitarint. sensit rusticulus non incautus—neque enim homines nequam tacere potuerunt—suum sanguinem quaeri ad restinguendam invidiam facinoris Clodiani; mulioniammulioniam s: multoniam P rell.: mulionicam Prisc., Lamb. paenulam arripuit, cum qua primum Romam ad comitia venerat; messoria se corbe contexit. Cum quaererent alii Numerium, alii Quintium, gemini nominis errore servatus est. atque hoc scitis omnes, usque adeo hominem in periculo fuisse quoad scitum estest Hks: sit P rell. (ex scitumst) Sestium vivere; quod ni esset patefactum paulo citius quam vellem, non illi quidem morte mercennarii sui transferre potuissent invidiam in quos putabant, sed acerbissimi sceleris infamiam grato quodam scelere minuissent.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi