Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
66 quae vero promulgata illo anno fuerintfuerint O. M. Mueller et Madv.: fuerant codd. (fuerunt k), quae promissa multis, quae conscripta, quae sperata, quae cogitata, quid dicam? qui locus orbiorbi P rell. praeter G (orbis); Verr. iv, § 82 terrae iam non erat alicui destinatus? cuius negoti publici cogitari, optari, fingi curatio potuitpotuit doluit PBG quae non esset attributa atque discriptadiscripta P: descripta B rell.? quod genus imperi aut quae provincia, quae ratio aut flandae aut conflandae pecuniae non reperiebatur? quae regio orave terrarum erat latior in qua non regnum aliquod statueretur? quis autem rex erat qui illo annoanno s. l. P2 non aut emendum sibi quod non habebat, aut redimendum quod habebat arbitraretur? quis provinciam, quis pecuniam, quis legationem a senatu petebat? damnatis de vi restitutio, consulatus petitio ipsi illi populari sacerdoti comparabatur. haec gemebant boni, sperabant improbi, agebat tribunus plebis, consules adiuvabant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi