Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
63 atque etiam hoc videbat, quoniam illa in re publica macula regni publicati maneret, quam nemo iam posset eluere, quod ex malis boni posset in rem publicam pervenire, id utilius esse per se conservari quam per alios dissiparidissipari hic suppl. auct. Zumpt. Wesenberg, prob. Zielinsk., abalienari K. Busche: lacunam primus suspicatus est Manutius, qui amitti post quam excidisse putavit, et sic diripi Abramius, dilapidari Gulielmius. atque ille etiam si alia quapiam vi expelleretur illis temporibus ex hac urbe, facile pateretur. etenim qui superiore anno senatu caruisset, quo si tum veniret me tamen socium suorum in re publica consiliorum videre posset, is aequo animo tum, me expulso et meo nomine cum universo senatu tumtum ut Schol. sententia sua condemnata, in hac urbe esse posset? ille vero eidem tempori cuicui Manutius: quo codd. nos, eiusdem furori, eisdemfurori. et eisdem ut Madv. ita b2 Burn. 157 et Harl. 2681 consulibus, eisdem minis insidiis periculis cessit. luctum nos hausimus maiorem, dolorem ille animi non minorem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi