Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
61 cur igitur rogationi paruit? quasi vero ille non in aliasalias B: altas P: alteras G all. quoque leges, quas iniuste rogatas putaret, iam ante iuraritiuraverit Schol.! non offert se ille istis temeritatibus, ut, cum rei publicae nihil prosit, se civi rem publicamrem publicam Burn. 157: .R. codd. (littera .p. sequenti vocab. privet absorpta) privet. consule me cum esset designatus tribunus plebis, obtulit in discrimen vitam suam; dixit eam sententiam cuius invidiam capitis periculo sibi praestandam videbat; dixit vehementer, egit acriter; ea quae sensit prae se tulit; dux, auctor, actor rerum illarum fuit, non quo periculum suum non videret, sed in tanta rei publicae tempestate nihil sibi nisi de patriae periculis cogitandum putabat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi