59
quiQui scripsi: tulit gessit qui codd. praeter P1 (in quo est lacuna sedecim litterarum): Tigranes igitur qui Lamb. ex cod. Memmii: qui bellum sociis intulit gessit, qui Maehly. et ipse hostis fuit populi Romani etNum (l. 7) qui signa contulit, qui bellum gessit? acerrimum hostem in regnum recepit, qui conflixit, qui signa contulit, qui de imperio paene certavit, regnat hodie et amicitiae nomen ac societatis, quod armis violarat, id precibus est consecutus: ille Cyprius miser, qui semper amicus, semper socius fuit, de quo nulla umquam suspicio durior aut ad senatum aut ad imperatores adlata nostros est, vivus, ut aiunt, est et videns cum victu ac vestitu suo publicatus. emEm P: en B rell. cur ceteri reges stabilem esse suam fortunam arbitrentur, cum hoc illius funesti anni prodito exemplo videant per tribunum aliquem et sescentas operas se fortunis spoliari et regno omni posse nudari!