57
rex PtolomaeusPtolomaeus BGw: ptolaemeus P: ptolem. Schol., qui, si nondum erat ipseipse om. Schol. a senatu socius appellatus, erat tamen frater eius regis qui, cum esset in eadem causa, iam erat a senatu honorem istum consecutushonorem istum consecutus s. l. P2 (illum Wesenb., iustum Landgraf): societatis et amicitiae honorem consecutus (e Scholiasta) Vahlen, erat eodem genere eisdemque maioribus, eadem vetustate societatis, denique erat rex, si nondum socius, at non hostis; pacatus, quietus, fretus imperio populi Romani regnomunitus (aut tutus) regno Keil paterno atque avito regali otio perfruebatur—: de hoc nihil cogitante, nihil suspicante, eisdem operis suffragium ferentibus, est rogatum ut sedens cum purpura et sceptro et illis insignibus regiis praeconi publico subiceretur, et imperante populo Romano, qui etiam bello victis regibus regna reddere consuevit, rex amicus nulla iniuria commemorata, nullis rebus repetitis, cum bonis omnibus publicaretur.