Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
55 sed ut a mea causa iam recedam, reliquas illius anni pestis recordamini—sic enim facillime perspicietis quantam vim omnium remediorum a magistratibus proximis res publica desiderarit—legummitto legum Richter multitudinemmultitudinem et sunt om. Schol., cum earum quae latae sunt, tum vero quae promulgatae fuerunt. nam latae quidem sunt consulibus illis—tacentibus dicam? immo vero etiam adprobantibus; ut censoria notio et gravissimum iudicium sanctissimi magistratus de re publica tolleretur, ut conlegia non modo illa vetera contra senatus consultum restituerentur, sed abab om. codd. uno gladiatore innumerabilia alia nova conscriberentur, ut remissis senis et trientibus quinta prope pars vectigalium tolleretur, ut Gabinio pro illa sua Cilicia, quam sibi, si rem publicam prodidisset, pactus erat, Syria daretur, et uni helluoni bis de eadem re deliberandi et rogata lege potestas per novamlege potestas per novam Halmium secutus Heine: in P est lacuna septemdecim fere litterarum legem fieret provinciae commutandae.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi