52
primum non est periculum ne quis umquam incidat in eius modi consules, praesertim si erit iisiis P2, is P1, his B2Σ, om. Schol. id quod debetur persolutum. deinde numquam iam, ut spero, quisquam improbus consilio et auxilio bonorum se oppugnare rem publicam dicet illis tacentibus, nec armati exercitus terrorem opponet togatis; neque erit iusta causa ad portas sedenti imperatori qua re suum terrorem falso iactari opponique patiatur. numquam autemautem scripsi (§ 45): enim codd.: denique Garat., edd.: iam, etiam all. erit tam oppressus senatus ut ei ne supplicandi quidem ac lugendi sit potestas, tam captus equester ordo ut equites Romani a consule relegentur. quae cum omnia atque etiam multo alia maiora, quae consulto praetereo, accidissent, videtis me tamen in meam pristinam dignitatem brevi temporebrevitatempore P: fort. ex brevi tantum tempore Halm doloris interiecto rei publicae voce esse revocatum.