51
nam externa bella regum, gentium, nationum iam pridem ita exstincta sunt ut praeclare cum iisiis G: his P rell. agamus quos pacatos esse patiamur; denique ex bellica victoria non fere quemquam est invidia civium consecuta. domesticis malis et audacium civium consiliis saepe est resistendum, eorumque periculorum est in re publica retinenda medicina; quam omnem, iudices, perdidissetis, si meo interitu senatui populoque Romano doloris sui de me declarandi potestas esset erepta. qua re moneo vos, adulescentes, atque hoc meo iure praecipio, qui dignitatem, qui rem publicam, qui gloriam spectatis, ne, si quaequae P1G: qua P2B all. vos aliquando necessitas ad rem publicam contra improbos civis defendendam vocabitvocabit ed. R.: vocavit P1: vocarit Ernesti, segniores sitis etet aut Halm recordatione mei casus a consiliis fortibus refugiatis.