Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
48 denique, cum omnia semper ad dignitatem rettulissem nec sine ea quicquam expetendum esse homini in vita putassem, mortem, quam etiam virgines Athenis, regis, opinorregis opinor et l. 11 pro patria om. Schol., Erechthei filiae, pro patria contempsisse dicuntur, ego vir consularis tantis rebus gestis timerem? praesertim cum eius essem civitatiscivit. essem Schol. ex qua C. MuciusC. Schol.: Q. P rell. solus in castra PorsennaePorsennae Bw: Porsenae (corr. ex porsinae) Pk venisset eumque interficere proposita sibi morte conatus esset; ex qua P. Decius primum pater, post aliquot annosaliquot annos et l. 19 in variis bellis del. Paul patria virtute praeditus filius se ac vitam suam instructa acie pro salute populi Romani victoriaque devovisset; ex qua innumerabiles alii partim adipiscendae laudis, partim vitandaelaudis partim vitandae s. l. P2 turpitudinis causa mortem in variis bellis aequissimis animis oppetissent; in qua civitate ipse meminissem patrem huius M. Crassi, fortissimum virum, ne videret victorem vivus inimicum, eadem sibi manu vitam exhausisse qua mortem saepe hostibus obtulisset.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi