40
his se tribus auctoribus in consiliis capiendis, adiutoribus in re gerenda esse usurum dicebat; ex quibus unum habere exercitum in Italia maximum, duo, qui privati tum essent, et populo Romano praeessepopulo Romano (.p.r.) praeesse scripsi (§107): praeesse codd. (sc. exercitui?): praesto esse Fr. C. Wolff: reip. praeesse Orell. (Cl. Qu. iii, p. 269): Romae esse Mueller et parare, si vellent, exercitum posse, idque facturos esse dicebat. nec mihi ille iudicium populi nec legitimam aliquam contentionem nec disceptationem aut causae dictionem, sed vim, arma, exercitus, imperatores, castra denuntiabat.
40
quid ergoQuid ? ergo Lamb.? inimici oratio, vana praesertim, tam improbe in clarissimos viros coniecta me movit? me vero non illiusnon illius P rell. praeter k in quo est: non movit illius ut man. rec. in P: illius oratio tam improba PB. oratio, sed eorum taciturnitasPost vocab taciturnitas add. movebat Schol, qui et tam improba omisit in quos illa oratio tam improba conferebatur; qui tum, quamquam ob alias causas tacebant, tamen hominibus omnia timentibus tacendo loqui, non infitiando confiteri videbantur. illi autem aliquoalio Bake, qui verba delet quod ... putabant tum timore perterriti, quod acta illa atque omnis res anniacta prioris anni Schol. superioris labefactari a praetoribus, infirmari a senatu atque a principibus civitatis putabant, tribunum popularem a se alienare nolebant, suaque sibi propiora esse pericula quam mea loquebantur.