29
quid hoc homine facias, aut quo civem importunum aut quo potius hostem tam sceleratum reserves? qui, ut omittam cetera quae sunt ei cum conlega immani impuroque coniuncta atque communia, hoc unum habet proprium, ut ex urbe expulerit, relegaritrelegarit secl. du Rieu (§21) non dico equitem Romanum, non ornatissimum atque optimum virum, non amicissimum rei publicae civem, non illo ipso tempore una cum senatu et cum bonis omnibus casum amici reique publicae lugentem, sed civem Romanum sine ullo iudicio utut (aut P2 rell. praeter b2 atque) edicto del. Lamb.: vi edicto Seyffert: ut del. Manutius edicto ex patria consul eiecerit.