Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
28 exanimatus evolat ex senatu, non minus perturbato animo atque vultu quam si annis ante paucis in creditorum conventum incidisset; advocat contionem, habet orationem talem consul qualem numquam Catilina victor habuisset: errare homines si etiam tum senatum aliquid in re publica posse arbitrarentur; equites vero Romanos daturos illius dieiillius dies Gell. ix. 14. 6 (die P2) poenas quo mequo me ed. Asc. 1531: qui me G: quine P: qui sine P2 rell. consule cum gladiis in clivo Capitolino fuissent; venisse tempus iisiis G: his PB qui in timore fuissent—coniuratos videlicet dicebat—ulciscendi se. sisui Halm (ulciscendos b2) dixisset haechaec ut P rell. ita Schol.: hoc Wesenberg. Cf. in Sen. §12 solum, omni supplicio esset dignus; nam oratio ipsa consulis perniciosa potest rem publicam labefactare; quid fecerit videte.
29 L. Lamiam, qui cum me ipsum pro summa familiaritate quae mihi cum patrecum patre B et ed. Asc. 1531: cum fratre cum patre P eius erat unice diligebat, tum pro re publica vel mortem oppetere cupiebat, in contione relegavit, edixitque ut ab urbe abesset milia passuum ducenta, quod esset aususausus esset Schol. pro civi, pro bene merito civi, pro amico, pro re publica deprecari.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi