25
qua re patefacta—neque enim dissimulari tantum scelus poterat nec latere—promulgantur uno eodemque tempore rogationes ab eodem tribuno de mea pernicie et de provinciis consulum nominatim.
25
hic tum senatus sollicitus, vos, equites Romani, excitati, Italia cuncta permota, omnes denique omnium generum atque ordinum cives summae rei publicae a consulibus atque a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, cum illi soli essent praeter furiosum illum tribunum duo rei publicae turbines, qui non modo praecipitanti patriae non subvenirent, sed eameam P rell. praeter G (etiam) nimium tarde concidere maererent. flagitabatur ab hishis P rell. praeter G (iis) cotidie cum querelis bonorum omnium tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent, agerent aliquid, deniqueagerent, aliquid denique ut vulg. ita distinxit B ad senatum referrent: non modo negando, sed etiam inridendo amplissimum quemque illius ordinis insequebantur.