Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
19 alter, o di boni, quam taeter incedebat, quam truculentus, quam terribilis aspectu! unum aliquem te ex barbatis illis, exemplum imperi veteris, imaginem antiquitatis, columen rei publicae diceres intueri. vestitus aspere nostra hac purpura plebeia ac paene fusca, capillo ita horrido ut Capua, in qua ipsa tum imaginis ornandae causa duumviratum gerebat, Seplasiam sublaturus videretur. nam quid ego de superciliosupercilio supero illo PBΣ dicam, quod tum hominibus non supercilium, sed pignus rei publicae videbatur? tanta erat gravitas in oculo, tanta contractio frontis, ut illo supercilio annusannus Lamb.: antuus P (in mg. an mantuus Σ): mantuus, anantuus, anmantuus rell., Rhadamanthus Wunder, consulatus Schuetz, magistratus Hermann (supercilio ac nutu annus ille Landgraf) ille niti tamquam vadevade suppl. Madv. ex Valerio Probo (T. iv, p. 19, 18 et 30, 27) videretur.
20 erat hic omnium sermo: est tamen rei publicae magnum firmumque subsidium; habeo quem opponam labi illi atque caeno; vultu me dius fidius conlegae sui libidinem levitatemque franget; habebit senatus in hunc annum quem sequatur; non deeritderit P auctor et dux bonis. mihi denique homines praecipue gratulabantur, quod habiturus essem contra tribunum plebis furiosum et audacem cum amicum et adfinem tum etiam fortem et gravem consulem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi