142
homines Graeci quos antea nominavi, inique a suis civibus damnati atque expulsi, tamen, quia bene sunt de suis civitatibus meriti, tanta hodie gloria sunt non in Graecia solum sed etiam apud nos atque in ceteris terris, ut eos a quibus illi oppressi sintsunt Hks nemo nominet, horum calamitatem dominationi illorum omnes anteponant. quis Carthaginiensium pluris fuit HannibaleAnnib. P1 consilio, virtute, rebus gestis, qui unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de imperio et de gloria decertavit? hunc sui cives e civitate eiecerunteiciunt, eiciuntur Schol.: nos etiam hostem litteris nostris et memoria videmus esse celebratum.