Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
141 quod si apud Atheniensis, homines Graecos, longe a nostrorum hominum gravitate diiunctosdiiunctos PH: disiunctos BGk, non deerant qui rem publicam contra populi temeritatem defenderent, cum omnes qui ita fecerant e civitate eicerentur; si Themistoclem illum, conservatorem patriaeNum Themistoclem, illum cons. pat. ?, non deterruit a re publica defendenda nec Miltiadi calamitas, qui illam civitatem paulo ante servarat, necnec codd.: neque Schol. AristidiAristidi Schol.: Aristidis P rell. fuga, qui unus omnium iustissimus fuisse traditur; si postea summi eiusdem civitatis viri, quos nominatim appellari non est necesse, propositis tot exemplis iracundiae levitatisque popularis tamen suam rem publicam illam defenderunt,—quid nos tandem facere debemus, primum in ea civitate nati unde orta mihi gravitas et magnitudo animi videtur, tum in tanta gloria insistentes ut omnia humana leviora videri debeant, deinde ad eam rem publicam tuendam adgressi quae tanta dignitate est ut eam defendentem occidere optatiusoptatius scripsi: non (*n_ P) aliud codd.: optabilius Schuetz: maius Madv.: melius Bake: praestabilius Hirschf. (praestantius Vat. § 8): ornatius Paul. nobilius, laudabilius, honestius all. sit quam oppugnantem rerum potiri?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi