Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
138 haec qui pro virili parte defendunt optimates sunt, cuiuscumque sunt ordinis; qui autemautem codd. praeter G (haec); Vat. § 41 ad fin. praecipue suis cervicibus tanta munia atque rem publicam sustinentsustinent Hks: sustineant P rell., hi semper habiti sunt optimatium principes, auctores et conservatores civitatis. huic hominum generi fateor, ut ante dixi, multos adversarios, inimicos, invidos esse, multa proponi pericula, multas inferri iniuriasiniurias ks: invidias P rell.: insidias Naugerius, magnos esse experiundos et subeundos labores; sed mihi omnisomnis om. Schol. oratio est cum virtute non cum desidia, cum dignitate non cum voluptate, cum iis qui se patriae, qui suis civibus, qui laudi, qui gloriae, non qui somno et conviviis et delectationi natos arbitrantur. nam si qui voluptatibus ducuntur et se vitiorum inlecebris et cupiditatium lenociniis dediderunt, missos faciant honores, ne attingant rem publicam, patiantur virorum fortium labore se otio suo perfrui.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi