134
in quo eius temeritatem satis mirari, iudices, non queo. facit apertissime contra legem; facit is qui neque elabi ex iudicio iucunditate sua neque emitti gratia potest, neque opibus et potentia leges ac iudicia perfringere. quae res hominem impellit ut sit tam intemperans iste nimia gloriae cupiditateiste ... cupiditate del. Madv., Halm.? familiam gladiatoriam, credo, nactus est speciosam, nobilem, gloriosam; norat studia populi, videbat clamores et concursus futuros. hac exspectatione elatus homo flagrans cupiditateEst enim nimia gl. cup. Jeep gloriae tenere se non potuit quin eos gladiatores induceret, quorum esset ipse pulcherrimus. si ob eameam suppl. ed. Ascens. 1531 causam peccaret, propeccaret pro Orelli: pecc. et pro codd. recenti populi Romani in se beneficio populari studio elatus, tamen ignosceret nemo: cum vero ne de venalibus quidem homines electos, sed ex ergastulis emptos nominibus gladiatoriis ornarit, et sortito alios Samnitis alios provocatores fecerit, tanta licentia, tanta legum contemptio nonne quemcontemptio nonne quem n_ nequē G: contemptio ne non quem P2 rell. praeter P1, contemptionem (litt. m expunct.) non neque quem (neque expunct.): contemptio non quem Garat.: contemptio hominumque non Paul habitura sit exitum pertimescit?