Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
132 habes igitur quod ex me quaesisti, qui essent optimates. non est natio, ut dixisti; quod ego verbum agnovi; est enim illius a quo uno maxime P. Sestius se oppugnari videt, hominis eius qui hanc nationem deleri et concidi cupivit, qui C. Caesarem, mitem hominem et a caede abhorrentemhominem et a caede ab. s. l. P2 (ab omni vi Halm), saepe increpuit, saepe accusavit, cum adfirmaret illum numquam, dum haec natio viveret, sine cura futurum. nihil profecit de universis: de mede (ante me) om. P et codd. pler. agere non destitit; me oppugnavit, primum per indicem Vettium, quem in contione de me et de clarissimis viris interrogavit,—in quo tamen eos civis coniunxit eodem periculo et crimine, ut a me inierit gratiam quod me cum amplissimis et fortissimis viris congregavit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi