Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
126 at vero ille praetor, quiille praetor qui Garatoni: illi et .R. qui PB: ille et Requi (corr. Reliqui) G; §78 de me non patris, avi, proavi, maiorum denique suorum omnium, sed Graeculorum instituto contionem interrogare solebat, velletne me redire, et, cum erat reclamatum semivivis mercennariorum vocibus, populum Romanum negare dicebat, is, cum cotidie gladiatores spectaret, numquam est conspectus cum veniret. emergebat subito, cum sub tabulastabellas Schol. subrepserat, ut matér, te appello dicturus videretur; itaque illa via latebrosiorlatebrosior Schol.: latebrosa P rell., qua spectatum ille veniebat, Appia iam vocabatur; qui tamen quoquo tempore conspectus erat, non modo gladiatores sed equi ipsi gladiatorum repentinis sibilis extimescebant.
127 videtisne igitur quantum intersitintersit suppl. Wesenberg inter populum Romanum et contionem? dominos contionum omni odio populi notari, quibus autem consistere in operarum contionibus non liceat, eos omni populi Romani significatione decorari?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi