116
ex te igitur, Scaure, potissimum quaero, qui ludos apparatissimos magnificentissimosquemagnificentissimos s. l. P2 fecisti, ecquis istorum popularium tuos ludos aspexerit, ecquis se theatro populoque Romano commiserit. ipse ille maxime ludius, non solum spectator sed actor et acroama, qui omnia sororis embolia novit, qui in coetum mulierum pro psaltriapsaltria k: psalteria rell. adducitur, nec tuos ludos aspexit in illo ardenti tribunatu suo nec ullos alios nisi eos a quibus vix vivus effugit. semel, inquam, se ludis homo popularis commisit omnino, cum in templo virtutis honos habitus esset virtuti, Gaique Mari, conservatoris huius imperi, monumentum municipi eius et rei publicae defensori sedemsedem praesidium Paul: senatus consultum Karsten ad salutem praebuisset.