Thesauros Edebiyat Hitabet Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
115 veniamus ad ludos; facit enim, iudices, vester iste in me animorum oculorumque coniectusconiectus Lamb.: contectus, contuitus codd. ut mihi iam licere putem remissiore uti genere dicendi. comitiorum et contionum significationes sunt interdum verae, suntinterdum verae sunt post sunt s. l. suppl. P2: prius sunt om. BΣ rell. non numquam vitiatae atque corruptae; theatrales gladiatoriique consessus dicuntur omnino solere levitate non nullorum emptos plausus exilis et raros excitare; ac tamenac tamen P rell. praeter G (attamen); § 105 facile est, cum id fit, quem ad modum et a quibus fiat, et quid integra multitudo faciat videre. quid ego nunc dicam quibus viris aut cui generi civium maxime plaudatur? neminem vestrum fallit. sit hoc sane leve, quod non ita est, quoniam optimo cuique impertitur; sed, si est leve, homini gravi leve est, ei vero qui pendet rebus levissimis, qui rumore et, ut ipsi loquunturlocontur P, favore populi tenetur et ducitur, plausum immortalitatem, sibilum mortem videri necesse est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi