Thesauros Edebiyat Hitabet De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium Cicero, Marcus Tullius
6 accedit etiam quod exspectatione omnium fortissimo et clarissimo viro, T. Annio, devota et constituta ista hostia esse videtur; cui me praeripere desponsam iam et destinatam laudem, cum ipse eius opera et dignitatem et salutem reciperarim, valde est iniquum. etenim ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad interitum exitiumque CarthaginisCarth. P et pler.: Karth. H, qui illam a multis imperatoribus obsessam, oppugnatam, labefactamlabefactam PBkt: labefactatam HGEMc et corr. b, paene captam aliquando quasi fatali adventu solus evertit, sic T. Annius ad illam pestem comprimendam, exstinguendam, funditus delendam natus esse videtur et quasi divino munere donatus rei publicae. solus ille cognovit quem ad modum armatum civem, qui lapidibus, qui ferro alios fugaret, alios domi contineret, qui urbem totam, qui curiam, qui forum, qui templa omnia caede incendiisque terreret, non modo vinci verum etiam vincirivinciri Fabricius, et in mg. t: vincere codd. oporteret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi