Thesauros Edebiyat Hitabet De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium Cicero, Marcus Tullius
56 sequitur illud, ne deterioribvs repvlsisqve honos avgeatvr. repulsos videamus, nam deteriores qui sint, post docebo. sed tamen in eum cadere hoc verbum maxime qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deterrimus, concedendum est. qui sunt igitur repulsi? non, ut opinor, ii qui aliquando honorem vitio civitatis, non suo, non sunt adsecuti; nam id quidem multis saepe optimis civibus atqueatque Hbk: at PB: ac M honestissimis viris accidit. repulsi sunt ii quos ad omnia progredientis, quos munera contra leges gladiatoria parantis, quos apertissime largientis non solum alieni sed etiam sui, vicini, tribules, urbani, rustici reppulerunt: hi ne honore augeantur monentmonent GEt: monet PB: monemur HMb. debet esse gratum quod praedicunt, sed tamen huic malo populus Romanus ipse nullo haruspicum admonitu sua sponte prospexit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi